Cerca

Vatican News
Nuntii Latini - Die 1 mensis octobris 2019 Nuntii Latini - Die 1 mensis octobris 2019 

Nuntii Latini - Die 1 mensis octobris 2019

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Cardinalis Levada, prius Cardinalis Curiae Romanae, defunctus est
Guilelmus Ioseph Cardinalis Levada, Romanae Curiae Cardinalis, defunctus est 83 annos natus. Qui in America Septentrionali natus Praefectus emeritus Pontificiae Congregationis de Doctrine fidei fuit, cui ab anno 2005 usque ad annum 2012 Iosepho Cardinali Ratzinger/Summo Pontifici Benedicto XVI successus, qui Cardinalem Levada, qui prius sociam sibi operam praestiterat, cito, postquam Summus Pontifex electus est, ad hoc dicasterium pontificium, quod de quaestionibus ad fidem pertinentibus videt, moderandum vocaverat, praefuit.

Cardianis Sarah de „falsis prophetis“ monuit
Robertus Cardinalis Sarah de “falsis prophetis”, qui “rerum conversiones et perturbationes” annuntiant, monuit. “Aurae” inquit “popularis, quae ad diurnariorum plausus pertinet, cupiditate allecti veritatem divinam produnt.”

Finis debet esse evangelizatio
Nuntius Apostolicus in Germania, Nikolaus Eterovic, episcopos theodiscos de pondere epistuluae Romani Pontificis mense Iunio scriptae, quae fundamentum est viae Synodalis, monuit.  Finem viae Synodalis debere esse evangelizationem, ut Nuntius Apostolicus epistulam „ Ad populum Dei peregrinantem“ die 29 mensis Iunii 2019 confectam explicavit. … Ut evangelizatio fructus afferret, „unitatem inter Ecclesiam Universalem et ecclesias particualares magni esse momenti“ Nuntius Apostolicus Nikolaus Eterovic extulit.

Übersetzung:

1. Oktober 2019

Früherer Kurienkardinal Levada ist tot
Der emeritierte Kurienkardinal William Joseph Levada ist tot. Er verstarb im Alter von 83 Jahren; der gebürtige US-Amerikaner war emeritierter Präfekt der römischen Glaubenskongregation gewesen. Er leitete die Kurienbehörde von 2005 bis 2012 als Nachfolger von Kardinal Joseph Ratzinger/Papst Benedikt XVI. Dieser berief seinen früheren Mitarbeiter Levada bald nach seiner Wahl zum Papst an die Spitze des päpstlichen Ministeriums, das sich mit Glaubensfragen beschäftigt. (27.9.2019)

Kardinal Sarah warnt vor „falschen Propheten“
Kurienkardinal Robert Sarah hat vor „falschen Propheten“ gewarnt, die „Revolutionen und radikale Veränderungen“ verkünden. „Sie suchen mediale Popularität und geben dafür die göttliche Wahrheit preis,“ gab er zu bedenken. (26.9.2019)

Finalität soll Evangelisierung sein
Der Vatikanbotschafter in Deutschland, Nikola Eterovic, hat die deutschen Bischöfe an die Bedeutung des Papstbriefes vom Juni als Grundlage des Synodalen Weges erinnert.  Ziel des Synodalen Weges müsse die Evangelisierung sein, kommentierte der Kurienerzbischof den Papstbrief „An das pilgernde Volk Gottes“ vom 29. Juni 2019. … Für die Wirksamkeit der Evangelisierung sei „die Einheit zwischen Universalkirche und Teilkirchen wesentlich“, betont Eterovic darin. (24.9.2019)

01 Oktober 2019, 16:13