Cerca

Vatican News
Nuntii Latini - Die 18 mensis junii 2019 Nuntii Latini - Die 18 mensis junii 2019 

Nuntii Latini - Die 18 mensis junii 2019

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Cardinalis Parolin: „Papa vituperationem et iudicia admittit“
Libertate et propriae declarandae opiniationis et dicendi etiam Nuntios gaudere, sed eodem tempore eos conari oporteret unitatem cum Summo Pontifice servare, quae fundamentum actionum eorum in mundo esset, Cardinalis Status Secretarii in Civitate Vaticana dixit. Allocutionem Summi Pontificis die Iovis (quinta) coram Nuntiis habitam non solum castigationem fuisse.

Summus Pontifex a Nuntiis fidelitatem postulat
Summus Pontifex Franciscus legatos suos, qui eum ubique terrarum repraesentant, de eorum officio fidelitatis enixe monuit. „Nuntius non se ipsum repraesentat, sed successorem Petri“, in quadam oratione scripto edita coram Nuntiis in Civitate Vaticana congregatis habita exposuit.

Ordine Fratrum hospitalis Sancti Joannis Hierosolymitani Superiores Ordinis Fratrum hospitalis Sancti Joannis Hierosolymitani Missas publicas usus veteris Ritus Romani vetant
In Ordine Fratrum hospitalis Sancti Joannis Hierosolymitani in posterum ne res sacrae publicae in usu extrordinario Ritus Romani, qui „Missa Tridentina“ vocatur, celebrentur. … Se, cum unitatem Ordinis Fratrum hospitalis Sancti Joannis Hierosolymitani vi suae supremae auctoritatis praestaret, decidisse, ut „omnes celebrationes liturgicae publicae“ Ordinis secundum usum ordinarium Ritus Romani Pauli VI celebrarentur, Dalla Torre scripsit. Missae celebrationes privatae presbyteri Ordinis Fratrum hospitalis Sancti Joannis Hierosolymitani, ut mos est, in usu extraordinario Ritus Romani celebrare possunt.

Übersetzung:

18. Juni 2019

Kardinal Parolin: „Papst ist offen für Kritik und Kommentare“
Meinungs- und Redefreiheit gelten auch für Nuntien, doch gleichzeitig müssen sie versuchen, die Einheit mit dem Papst zu wahren, die die Voraussetzung für die Wirksamkeit ihres Handelns in der Welt sei, so die Nummer Zwei im Vatikan. Die Papstansprache am Donnerstag an die Nuntien sei alles andere als nur Rüffel gewesen. (15.6.2019)

Papst fordert von Nuntien Loyalität
Papst Franziskus hat seine diplomatischen Vertreter in aller Welt nachdrücklich an ihre Loyalitätspflicht erinnert. „Ein Nuntius vertritt nicht sich selbst, sondern den Nachfolger Petri“, erklärte er in einem schriftlich veröffentlichten Redetext an die Nuntien-Versammlung im Vatikan. (13.6.2019)

Malteserorden untersagt offizielle Messen im „Alten Ritus“
Im Souveränen Malteserorden sollen künftig keine offiziellen Gottesdienste mehr im außerordentlichen Ritus, der sogenannten „Tridentinischen Messe“, gefeiert werden. … Als oberster Garant für die Einheit des Souveränen Malteserordens habe er entschieden, dass „alle offiziellen liturgischen Feiern“ des Ordens nach dem ordentlichen Ritus Papst Pauls VI. gefeiert werden sollen, schreibt Dalla Torre. Messfeiern im privaten Rahmen können Geistliche des Malteserordens aber nach wie vor auch im außerordentlichen Ritus zelebrieren. (11.6.2019)

18 Juni 2019, 15:56