Vatican News
Nuntii Latini - Die 16 mensis aprilis 2019 Nuntii Latini - Die 16 mensis aprilis 2019 

Nuntii Latini - Die 16 mensis aprilis 2019

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Nolite esse in servitute vestrorum telephonorum portabilium!
Praestat inter vos ipsos colloqui quam telephonis portabilibus utentes confabulari. Hoc consilium Summus Pontifex die Saturni dedit discipulis cuiusdam institutionis Urbis formationi inserviendae numerum 5000 excidentibus in aulam salutatoriam admissis, qui cuiusdam commemorationis claudendae causa cum Papa congressi sunt.

Benedictus XVI: Abusibus fides perturbatur
Papa emeritus Benedictus XVI multis verbis epistulam de abusibus scripsit, in qua corruptionem doctrinae christianae de moribus inter annos 1960 et 1980 provenisse animadvertit et vias spirituales, quibus difficultates fidei et Ecclesiae solvi possint, describit.

Conferentiarum Episcoporum est constitutionem Curiae Romanae perpendere
Postquam consiliarii labores absolverunt, Alexander Gisotti, locutor commissarius Sedis Apostolicae, notum fecit Apostolicam constitutionem recenter editam et a Concilio Cardinalium una cum Summo Pontifice Francisco confectam nunc ad praesides conferentiarum Episcoporum, superiores institutorum religiosorum et eos, quibus cura est in Curia Romana, mitti, ut textum perpenderent.

Übersetzung:

16. April 2019

„Seid nicht Sklaven eures Handys”
Lieber direkt miteinander reden, statt über das Handy chatten: Diesen Ratschlag erteilte der Papst am Samstag in der Audienzhalle an über 5.000 Schülern einer römischen Bildungseinrichtung, die anlässlich des Abschlusses eines Jubiläums den Papst trafen. (13.4.2019)

Benedikt XVI.: Missbrauchskrise ist Glaubenskrise
Der emeritierte Papst Benedikt XVI. hat ein langes Schreiben zum Thema Missbrauch veröffentlicht. Darin macht er einen Niedergang der christlichen Auffassung von Moral zwischen 1960 und 1980 als Ursache für Missbrauch aus und skizziert geistliche Wege aus der so entstandenen Krise des Glaubens und der Kirche.

Bischofskonferenzen sollen neue Kurienverfassung prüfen
Die neue Apostolische Verfassung, die der Kardinalsrat zusammen mit Papst Franziskus erarbeitet hat, geht nun an die Vorsitzenden der Bischofskonferenzen, Ordensoberen und Verantwortlichen der römischen Kurie mit der Bitte, den Text zu prüfen. Das teilte der kommissarische Vatikansprecher Alessandro Gisotti zum Abschluss der Arbeit des Beratergremiums mit, das sich diese Woche im Vatikan getroffen hat. (10.4.2019)

16 April 2019, 15:58