Cerca

Vatican News
Nuntii Latini Nuntii Latini - Die 27 mensis novembris 2018 

Nuntii Latini - Die 27 mensis novembris 2018

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Die 27 mensis Novembris 2018

„Alumni diligenter sibi examen subiciantur oportet“
Qui ad presbyteratum se praeparant, tempore formationis in seminario maiore peractae sibi cum diligentia examen subiciant, num vere ad hoc ministerium suscipiendum apti sint et ubi defectus patiantur. His verbis Summus Pontifex alumnos Sicilienses allocutus est. „Multae difficultates“, inquit, „quae in vita presbyteri oriuntur, ex defectu discretionis temporis suae in seminario maiore formationis crescunt. Non quidem omnes, non semper, sed multae“

Summus Pontifex comitatum conventui de abusibus praeparando constituit
Franciscus Papa comitatui conventum de abusibus praecavendis mense Februarii anno sequenti habendum commisit praeparandum. Inter membra comitatus, qui summarum auctoritatum conventum praeparet, est pater Ioannes Zollner, quem in liberis tuendis versari Sedes Apostolica Veneris die notum fecit.

Rerum agendarum ratio patefacta est
Dies mundanus iuventutis aliter atque solito non aestate, sed caeli status causa mense iam Iuanuario habebitur. Finis iuvenum peregrinorum una cum Francisco Papa in Panama erit. Sedes Apostolica rerum agendarum rationem die Martii in medium protulit.

Übersetzung:

27. November 2018

Papst Franziskus: „Priesteramtskandidaten sollen sich genau prüfen“
Anwärter auf das Priesteramt sollen sich in ihrer Zeit im Priesterseminar innerlich genau prüfen, ob sie wirklich für diesen Dienst geeignet sind und wo sie Defizite haben. Das sagte Papst Franziskus an diesem Samstag zu Seminaristen aus Sizilien. „Viele Probleme, die im Leben eines Priesters aufkommen, hängen mit einem Mangel an Unterscheidungsvermögen in seinen Seminarsjahren zusammen. Nicht alle, nicht immer, aber doch viele“, so der Papst. (24.11.2018)

Papst ernennt Vorbereitungs-Komitee für Missbrauchskonferenz
Papst Franziskus hat ein eigenes Komitee mit der Vorbereitung der Konferenz zu Missbrauchsprävention beauftragt, die im kommenden Februar im Vatikan stattfinden wird. Unter den Mitgliedern der Kommission, die das hochkarätige Treffen vorbereiten soll, ist auch der Kinderschutzexperte Pater Hans Zollner. Das gab der Vatikan an diesem Freitag bekannt. (23.11.2018)

Programm veröffentlicht
Anders als sonst findet der Weltjugendtag nicht im Sommer, sondern wegen klimatischer Bedingungen im Januar statt. Ziel der jungen Pilger wird Panamá sein, mit dabei auch Papst Franziskus. Der Vatikan gab das Programm der Papstreise an diesem Dienstag bekannt. (21.11.2018)

27 November 2018, 16:23