Beta Version

Cerca

Vatican News
Nuntii Latini Nuntii Latini 

Nuntii Latini - Die 5 mensis Iunii 2018

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Summus Pontifex episcopis Theodiscis oblocutus est
Sedes Apostolica documentum pastorale de coniugibus non catholicis ad sacram communionem admittendis, sicut adhuc exaratum erat, recusavit, cum aliquae quaestiones non solutae excitarentur, ut in quadam epistula Archepiscopi Ludovici Ladaria ad praesidem Conferentiae Eipiscoporum Theodiscorum, Reinhardum Cardinalem Marx, missa explicatum est.

De abusuum flagitiis
Primus Summus Pontifex, qui propter flagitia abusuum in Ecclesiae patratorum multis verbis utens epistulam cuidam ecclesiae loci scripsit, Benedictus XVI erat, quam octo annis ante ad catholicos Hibernos misit. His verbis conversio mentis Apostolicae Sedis et Ecclesiae de abusibus tractandis universe effecta est. Nostris adhuc diebus epistula Benedicti XVI ad praesentia pertinere non desiit. In qua Papa natione Theodiscus plane dilucideque auctores iniuriae allocutus „Confitemini“, scripsit, „vos in noxa esse.“ Praescripsit episcopis, ut „magistrabibus civilibus intra limites competentiae eorum adiutricem operam commodarent“

Curia Romana ordinationem sacerdotalem mulierum non fieri posse confirmavit
Praefectus Congregatione de doctrina fidei, Archiepisopus Ludovicus Ladaria, eos fideles quarandarum regionum non intellegit, qui dubitent, quominus ordinatio sacerdotalis mulierum recusata sit. In actis Vaticanis „L`Osservatore Romano“ episcopus Curialis, quem Franciscus Papa mox ad cardinalatum assumpturus est, scripsit doctrinam Ecclesiae de ordinatione „definitivam“ esse. „Defensor fidei“ proinde confirmavit Ecclesiam Catholicam ordinationem sacerdotalem mulierum recusare. De hac enim re magisterium infallibile Ecclesiae decidisse Praefectus Congregstionis de doctrina fidei extulit.

Übersetzung:

Papst bremst deutsche Bischöfe
Der Vatikan lehnt die von den deutschen Bischöfen mehrheitlich beschlossene Handreichung zum Kommunionempfang von nicht-katholischen Ehepartnern in ihrer bisherigen Form ab. Das Dokument werfe eine Reihe ungelöster Probleme von erheblicher Tragweite auf, heißt es in einem Brief von Erzbischof Luis Ladaria an den Vorsitzenden der Deutschen Bischofskonferenz, Kardinal Reinhard Marx. (4.6.2018)

Missbrauchsskandale
Der erste Papst, der angesichts von kirchlichen Missbrauchsskandalen einen ausführlichen Brief an eine Ortskirche geschrieben hat, war Benedikt XVI. Vor acht Jahren wandte er sich mit einem langen Schreiben an die Katholiken in Irland. Der Text war ein Meilenstein für den mentalen Wandel im Vatikan und der Kirche allgemein, was den Umgang mit Missbrauchsfällen betrifft. Noch heute liest sich Benedikts Brief ausgesprochen aktuell. Der deutsche Papst wandte sich in aller Deutlichkeit an die Täter: „Gebt offen zu, dass Ihr schuldig seid.“ Die Bischöfe wies er an, „mit den staatlichen Behörden in ihrem Zuständigkeitsbereich zusammenzuarbeiten“. (1.6.2018)

Vatikan bekräftigt Nein zur Priesterweihe für Frauen
Der Präfekt der Glaubenskongregation, Erzbischof Luis Ladaria, hat kein Verständnis für „Gläubige in einigen Ländern“, die am Nein zur Frauenordination zweifeln. In einem Beitrag für die Vatikanzeitung „L´Osservatore Romano“ schreibt der Kurienerzbischof, den Franziskus bald zum Kardinal erheben will, die kirchliche Lehre zum Weiheamt sei „endgültig“. Der „Hüter der Glaubenslehre“ bekräftigte damit das Nein der katholischen Kirche zur Priesterweihe für Frauen. Darüber habe das unfehlbare Lehramt der Kirche entschieden, betonte der Leiter der Glaubenskongregation. (30.5.2018)

05 Juni 2018, 16:01