Beta Version

Cerca

VaticanNews
Nuntii Latini Nuntii Latini 

Nuntii Latini - Die 20 mensis Martis 2018

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Die 20 mensis Martis 2018

Papa apud Patrem Pium: Verbum „placet“ non sufficit
Fine visitationis pastoralis per unum diem in Italia meridiana actae Summus Pontifex Franciscus in sanctuario Santi Ioannis Rotondo res sacras celebravit. Stans apud sepulchrum Sancti Patris Pii Papa fideles adhortatus est, ut vitae tuendae et afflictis inferioribusque adiuvandis studerent.

Tribunal ecclesiasticum Archiepiscopum propter abusum aetate minoris dimisit
Archiepiscopo Aganae in insula maris meridiani Guam in America Septentrionali sitae, postquam officium suum amisit, in territorio suae prioris archidioecesis degere non iam licet. Hanc sententiam Pontificium tribunal Congegationis de Doctrina Fidei Veneris die (feria sexta) notam fecit.

Sedes quoque Apostolica de Stephano Hawking dolet
In Civitate quoque Vaticana de Stephano Hawking defuncto, illo Britannico astrophysico et scriptore librorum maxime divenditorum, dolet. Ille Britannicus, unus ex viris maximi ingenii nostrae aetatis, Mercurii die (feria quarta) 76 aetatis annum expletus Camborici defunctus est.

Übersetzung:

20. März 2018

Papst bei Pater Pio: Ein „Gefällt mir“ reicht nicht
Zum Abschluss des eintägigen Pastoralbesuchs in Süditalien feierte Franziskus im Wallfahrtsort San Giovanni Rotondo eine Messe. Beim Grab des heiligen Pater Pios rief der Papst die Gläubigen auf, für den Lebensschutz und die Benachteiligten einzustehen. (17.3.2018)

Kirchengericht entlässt Erzbischof wegen Kindesmissbrauchs
Der Erzbischof von Agaña auf der US-amerikanischen Südseeinsel Guam verliert sein Amt und darf nicht mehr auf dem Gebiet seines früheren Erzbistums leben. Diese Entscheidung eines Tribunals der Glaubenskongregation hat der Vatikan am Freitag bekannt gegeben. (16.3.2018)

Trauer um Stephen Hawking auch im Vatikan
Auch im Vatikan herrscht Trauer über den Tod des britischen Astrophysikers und Bestseller-Autors Stephen Hawking. Der Brite, einer der genialsten Köpfe unserer Zeit, ist am Mittwoch im Alter von 76 Jahren in Cambridge gestorben. (15.3.2018)

20 März 2018, 17:03