Suche

Nuntii Latini Nuntii Latini 

Nuntii Latini - Die 27 mensis Februarii 2018

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Die 27 mensis Februarii 2018

Deus in cruce se revelat
Romanus Pontifex die Solis (die Dominica) occasione precationis meridianae data transfiguationem Iesu memoravit. Evangelio huius diei secundum Marcum nitens Franiscus Papa coram milibus pietatis causa peregrinatoribus et visitatoribus in area Petriana congregatis exposuit eventu transfigurationis Iesu discipulos passionem Domini intelligere potuisse.

Amplexus et precatus est
Franciscus Papa duos christianorum persecutionibus afflictos admisit, filiam enim Asiae Bibi, quae in Pakistania poena capitis condemmnata in carcere est, et Rebecam Bitrus, olim obsidem Boko Haram in Nigeria. Has duas mulieres Papa „martyres“ appellavit.

Inquisitiones de abusibus abolutae sunt, ut praestitutum erat
Archiepiscopus Carolus Scicluna munere inquirendi particulariter functus mox Papae Francisco libellum tradet. Qui de casu Barros decidere debet.

Nova subsecretaria nominata est
Congregatio pro Institutis Vitae Consecratae et Societatibus Vitae Apostolicae novam habet Subsecretariam: Soror Carmen Ros Nortes, quae inde ab anno 1992 variis in hoc dicasterio muneribus fungitur, die Veneris (feria sexta) a Francisco Summo Pontifice nominata est.

Übersetzung:

27. Februar 2018

Gott offenbart sich am Kreuz
Der Papst ging an diesem Sonntag beim Mittagsgebet auf die Verklärung Jesu ein. Ausgehend vom Tagesevangelium nach Markus erläuterte Franziskus vor tausenden Pilgern und Besuchern auf dem Petersplatz, dass das Ereignis der Verklärung Jesu es den Jüngern erlaubt habe, das Leid des Herrn zu verstehen. (25.2.2018)

Umarmung und Gebet
Papst Franziskus hat zwei Opfer von Christenverfolgung empfangen. Es waren die Tochter von Asia Bibi, die in Pakistan in der Todeszelle sitzt, und Rebeka Bitrus, eine Ex-Geisel von Boko Haram in Nigeria. Der Papst nannte die beiden Frauen „Märtyrerinnen“. (24.2.2018)

Missbrauchsermittlungen planmäßig abgeschlossen
Der Sonderermittler, Erzbischof Charles Scicluna, wird Franziskus bald einen Bericht vorlegen - und dieser muss dann im Fall Barros eine Entscheidung treffen. (24.02.2018)

Danke, dass Sie diesen Artikel gelesen haben. Wenn Sie auf dem Laufenden bleiben wollen, können Sie hier unseren Newsletter bestellen.

27. Februar 2018, 16:50