Beta Version

Cerca

Vatican News
Nuntii Latini Nuntii Latini 

Nuntii Latini. Die 6 mensis Februarii 2018

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Die 6 mensis Februarii 2018

Papa: „In Deo nihil est odii et ultionis“
Franciscus Summus Pontifex Veneris die conventum de violentia religionis causa adhibita fere quinquaginta participantibus in memoriam revocavit propria peccata et delicta Dei ratione habita purgare blasphemiam esse. Religionum esse pacem dialogumque fovere Papa eos, qui conventui in Civitate Vaticana habito intererant, alloquens dixit.

Cardinalis Parolin Cardinali Zen respondit
Essetne Sedes Apostolica, ut unitas in Sina restituatur, vere paratus Ecclesiam, quam vocant, clandesdinam praeterire? Non eam praeterire Secretarius Status Petrus Cardinalis Parolin exposuit, quia Sancta Sedes res adversas christianorum Sinensium „non infitiaretur, contra enim eveniret.“ 

Consilium captum est, ut in Museis Vaticanis Andreas Warhol exhiberet
Moderatores Museorum Vaticanorum consilium coeperunt, ut anno 2019 Andreas Warhol (1928-1987), ille artifex Americanus artis popularis, res artificiosas populares exhiberet. De quo consilio cum moderatoribus Musei „Andreas Warhol“ in urbe, quae vulgo Pittsburgh appellatur“ colloquia habuisse rectrix Museorum Vaticanorum, Barbara Jatta, die Martis interrogata confirmavit.

Übersetzung:

6. Februar 2018

Papst: „In Gott ist kein Platz für Hass und Rache“
Eigene Sünden und Verbrechen mit Gott zu rechtfertigen, bedeutet Gott zu lästern. Das hat Papst Franziskus an diesem Freitag vor rund 50 Teilnehmern einer Konferenz über religiös motivierte Gewalt im Vatikan unterstrichen. Aufgabe der Religionen sei es, Frieden und Dialog zu fördern, erinnerte der Papst in seiner Ansprache vor den Konferenzteilnehmern im Vatikan. (2.2.2018)

Kardinal Parolin antwortet auf Kardinal Zen
Wäre der Vatikan für eine Einigung mit China wirklich bereit, sich über die sogenannte Untergrundkirche hinwegzusetzen? Nein, die Leiden der Christen in China „werden nicht einfach weggewischt, ganz im Gegenteil“. Das versichert der vatikanische Kardinalstaatssekretär Pietro Parolin (31.1.2018).

06 Februar 2018, 09:32