Busca

Gravação do boletim em latim Gravação do boletim em latim 

Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News

No boletim de hoje: o convite do Papa para erradicar as situações que protegem quem comete abusos; na Audiência Geral, depois das oito catequeses sobre os vícios, o Pontífice inicia “o capítulo das virtudes”; as felicitações da CEI a Francisco pelos onze anos de seu pontificado com onze palavras-chave

“HEBDÓMADA PAPAE”
NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE
Die sexto décimo mensis Mártii anno bismillésimo vicésimo quarto

TÍTULI

Ad Pontíficis senténtiam condiciónes sunt radícitus evelléndae quae abúsus patrántes tuéntur.

In Generáli Audiéntia illud addúcitur: Póntifex atque “virtútum caput”.

A Conferéntia Episcopórum Itáliae fáusta ómina Pontífici deferúntur una cum úndecim praecípua verba.

Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus núntios Latínos dicit Márius Galgano.

Clique para ouvir o boletim em latim

NOTÍTIA 1

“Si humanióres vólumus in quálibet societáte necessitúdines réddere, Ecclésia quoque áddita, opórtet multum operári, ut firmáti constantésque hómines instituántur, qui, fide nisi morúmque princípiis, malo obsístere váleant, veritátem testántes, lítteris grándibus distínctam”. Hoc in núntio scripsit Francíscus Papa ad tértium Congréssum Latínum Americánum misso, qui Pánamae ágitur, cuius est propósitum curae cultum provéhere itémque personárum iúrium. Refert Amadeus Lomonaco.

Prae se fert Póntifex occúrsum cum legatióne hábitum illíus “Consejo Latinoamericano del Centro de Investigación y Formación para la Protección del Menor” (compendiátis verbis, Ceprome) ut Hispánice appellátur, in Urbe Vaticána, ipséque cohortátur ut abúsuum quǽstio “Dei óculis” perspiciátur atque diálogo cum Eo instituéndo, ut debilitátis arguméntum plánius intellegátur. Et éxplicat proínde: “Quod ad prǽviam cautiónem áttinet, procul dúbio nostrum est munus condiciónes radícitus evéllere, quae eos tuéntur qui in suo loco delitéscunt, álios pervérse urgéntes, sed étiam intellégere cur necessitúdinem cum áliis salúbriter institúere non váleant”. Hortátur Francíscus ut detur ópera ad vivéndum et credéntem instituéndum, unde ínteger ille exstet, Dómini virtúte fisus.

NOTÍTIA 2

Audiéntia Generális die Mercúrii cum Francísco Papa in Petriáno Foro acta est. Catechésis sériem de “vitiis ac virtútibus” enodáre pergens, Póntifex de “probe agéndo” est locútus. Lóquitur Rosárius Tronnolone.

Quantúmlibet laboriósum istud sit, homo ad bonum est factus, ex quo re effícitur, ipséque in hac arte se exercére potest, ita se gerens ut quaedam condiciónes in eo vel in ea sint perpétuae. De hac mira facultáte cogitátio caput fit praecípuum morális philosóphiae: scílicet caput de virtútibus”, ut in scripto légitur. “Latínum verbum cumprímis patefácit virtuósum hóminem esse strénuum, animósum, qui disciplínam et ascésim indúere valet”, éxplicat Póntifex, qui ob pitúitam scriptum non legit.

NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE

Quodam ex scripto Conferéntia Episcopórum Itáliae nonnúlla significántia arguménta enúmerat horum úndecim annórum Francísci, Petri Successóris, quae sunt: bonus vesper, laetítia, Evangélium, misericórdia, amor, família, iúvenes, fratérnitas, Creátum, reformátio, Ecclésia”.

Post Angélicam precatiónem dictam ex Francísci Papae verbis cogitátio ac propínquitas erga omnes féminas pródeunt, duóbus diébus ante Diem inter Natiónes celebrándum, illis dicátum.

Haec háctenus, eventúra, próxima hebdómada.

Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui e se inscreva no nosso canal do WhatsApp acessando aqui

17 março 2024, 08:00