Busca

Noticiário em Latim do Vatican News Noticiário em Latim do Vatican News 

Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News

No boletim em latim deste final de semana: Papa, tantas guerras por toda parte, precisamos de paz. Francisco: "O coração da ‘Fiducia suplicans’ é o acolhimento". O Pontífice recorda o Dia Mundial do Enfermo e saúda os sacerdotes que celebram o 25º aniversário de ordenação.

“HEBDÓMADA PAPAE”
  NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE
                          Die décimo mensis Februárii anno bismillésimo vicésimo quarto

(TÍTULI)
Póntifex conquéritur tot esse ubíque bella. Pax est conciliánda.
Francíscus assevérat documénti quod est Fidúcia súpplicans cor esse receptiónem.
Diem mundiálem aegróti mémorat Póntifex idémque presbýteros vicésimum quintum annum sacerdotális ordinatiónis celebrántes salútat.

Ouça e compartilhe

Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus núntios latínos dicit Márius Galgano.

(NOTÍTIAE)
Audiéntiae Generális sub finem die praetérito Mercúrii íterum eláte est locútus Francíscus Papa de Ucraína, Ísrael, Palaestína, dimicatiónibus funestátis, mémorans quoque diffíciles condiciónes Rohingyárum in Myanmár. Refert Olga Sakun.

“Aegritúdo amíca” datur, quae “ad salútem nos defert”, atque aegritúdo porro adest quae “est ánimae morbus”, ánimi demíssio, diutúrna maestítia, quae ímpedit quóminus homo de sua ipsíus exsisténtia laetétur”; est effátus Póntifex de “parum decóro vítio”, quod ex témpore appellávit, médium apud catechésim óbtinens locum. “Aegritúdo datur vitae christiánae cóngrua quae per Dei grátiam in laetítiam immutátur: haec, ut patet, non est abiciénda et est pars conversiónis itíneris”, quod plane explicávit Francíscus. “At áltera datur aegritúdinis spécies quae ánimae irrépit quamque stérnit in quodam demíssi ánimi statu: hoc álterum aegritúdinis genus profligándum”. Ut exémplum “amícae aegritúdinis, quae nos ad salútem defert”, fílii pródigi parábolam addúxit Francíscus.

“Nemo scandalizátur si conductóri cúidam benedictiónem impértio, qui nimírum forte homínibus abútitur: quod est pergráve peccátum. At contra scandalizátur si homosexuáli benedíco. Haec est mera simulátio! Documénti cardo est recípere”. Haec enuntiávit Póntifex in percontatióne quadam ultro citróque data epheméridi “Credere” appellátae, quae pértinet ad Domum editóriam Sanctum Páulum vocátam, decem annis ab ea cóndita elápsis, interrogatiónibus respóndens super disputatiónibus quae ortae sunt postquam declarátio Fidúcia súpplicans est evulgáta. Lóquitur Rosárius Tronnolone.

Moderatóri epheméridis – quae cras véniet - scílicet dómino Vincéntio Vitale, interrogánti Francíscus sui pontificátus recénset annos. “Sunt quaedam pastorália quae humilióris órdinis homínibus loquúntur”, ásserit idem: “Quaedam sunt ‘elegantióra’ quae non pervéniunt, motus ‘subelécti’ qui ‘ecclesíolam’ constitúere conténdunt hóminum qui se superióres putant, addit Póntifex. Percontátio spectat quoque ad feminárum munera in Ecclésia: “Magni est moménti cum féminis communicáre in Cúria opus”, éxplicat Póntifex: “In Romána Cúria nonnúllae sunt féminae, quae in quibúsdam offíciis mélius se gerunt quam viri”.

(NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE)
“Die domínico celebrámus Diem mundiálem aegróti”. Quod memorávit Póntifex, finem Audiéntiae impónens die Mercúrii ac salútans linguae Hispánicae peregrínos.

“Dei dumtáxat virtus, misericórdia, vúlnera sanáre valet”. Hoc mémorat Francíscus in quadam epístula missa “Amícis Itíneris Synodális Domus circumdariális Cálaris-Utae”, data die undécimo mensis Ianuárii et his diébus édita.

Domínico die undécimo mensis Februárii, canonizatióni praesidébit Póntifex beátae Maríae Antóniae sancti Ioseph (ab anno millésimo septingentésimo tricésimo ad annum millésimum septingentésimum nonagésimum nonum), quae vulgo cógnita est “Mama-Antula”, ut Argentínus pópulus eam amabíliter vocáre solébat.

Finis fit loquéndi, cétera nova, próxima hebdómada.

Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui e se inscreva no nosso canal do WhatsApp acessando aqui

10 fevereiro 2024, 14:40