Suche

Nuntii Latini Nuntii Latini 

Nuntii Latini - Die 13 mensis Martis 2018

Jede Woche frisch: Unsere Nachrichten auf Latein. Gero P. Weishaupt übersetzt für Vatican News ausgewählte Meldungen unseres Programms.

Die 13 mensis Martis 2018

Papa: „Nolite putare vos dominos conscientiae“
Sacerdotem, qui confessionem sacramentalem exciperet, instrumentum, non fontem misericordiae et gratiae esse Papa Franciscus die Veneris (feria sexta) presbyteris non iam dudum ordinatis dixit. Praeterea confessario primo esse audiendum, deinde respondendum.

Seminaria maiora fovenda sunt
Franciscus Papa rectores seminariorum maiorum in regionibus linguae Theodiscae sitorum rogavit, ut alumni perciperent Deum prope esse. Rectoribus in Civitate Vaticana admissis Papa Iovis die (feria quinta) dixit mundum permutari, quod ad institutionem quoque presbyterorum respiceret.

Papa: „Redemptio gratis est.“
Qui in sacrario Basilicae Vaticanae rogat, ut Sancta Missa secundum particularem intentionem (ex. gr. pro quodam defuncto) celebretur, decem Eurones solvere debet. Re autem vera talem Missam, etiamsi cum particulari intentione celebraretur, nihilo constare Papa utique explicavit.

Paulus VI Summus Pontifex Sanctorum fastis adscribetur
Paulus VI Summus Pontifex maxime propter Concilium Vaticanum Secundum et Litteras Encyclicas „Humanae vitae“ memoria custoditus est. Cum eius canonizatio ab aliquot iam tempore constituta sit, nunc certum est, quando canonizabitur. Paulus VI Summus Pontifex (1963-1978) mense Octobri exeunte ad Sanctos referetur. Ex quo sequitur, ut Synodo Episcoporum de iuvenibus, quae a die 3 usque ad diem 28 mensis Octrobris in Civitate Vaticana habebitur, absoluta fastis Sanctorum adscribatur.

Übersetzung:

13. März 2018

Papst: Seht euch nicht als Herren über die Gewissen
Der Priester, der die Beichte abnimmt, ist Werkzeug, aber nicht Quelle der Barmherzigkeit und der Gnade. Das sagte Franziskus am Freitag namentlich an junge Priester gerichtet. Auch sollte ein guter Beichtvater erst zuhören und dann antworten. (9.3.2018)

Papst: Priesterseminare stärken
Franziskus hat die Regenten der deutschsprachigen Priesterseminare gebeten, Priesteramtskandidaten „die Nähe Gottes“ spürbar zu machen. Bei einer Audienz im Vatikan sagte Franziskus an diesem Donnerstag, dass die Welt viele Veränderungen durchmache - und das beträfe auch die Priesterausbildung. (8.3.2018)

Papa: „Die Erlösung ist gratis“
Wer in der Sakristei von St. Peter um die Feier einer Messe in einem speziellen Anliegen (etwa für einen Verstorbenen) bittet, der muss zehn Euro dalassen. Aber in Wirklichkeit kostet eine solche Messe, auch mit einem spezifischen Gebetsanliegen, nichts – sagt jedenfalls der Papst. (7.3.2018)

Danke, dass Sie diesen Artikel gelesen haben. Wenn Sie auf dem Laufenden bleiben wollen, können Sie hier unseren Newsletter bestellen.

13. März 2018, 16:32